Titus 3

1 Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

2 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:

3 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

4 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.

5 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,

6 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

7 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:

8 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

9 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

10 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.

11 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:

12 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

13 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.

14 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.

15 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.